M.p.th.f.69 Scan 78 (38v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

tatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi recto-
res tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae. in caelestibus. Ideo fumite [Propterea accipite] arma-
turam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfectis stare. State ergo succincti lumbos
vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calciati pedes in praeparatione evangelii pa-
cis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extingue-
re; et galeam salutis adsumite, et gladium Spiritus quod est verbum Dei, per omnem orationem et
obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu; et in ipso vigilantes in omni instantia et
obsecratione pro omnibus sanctis; et pro me, ut detur mihi sermo in ad apertione oris mei cum
fiducia, notum facere mysterium evangelii; pro quo legatione fungor in catena, ita ut
in ipso audeam, prout oportet me loqui. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt,
quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino;
quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Gratia cum omnibus qui diligunt
Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. Amen. Explicit ad Ephesi-
os, incipiunt tituli epistulae ad Philipenses.


I. De presbiteris, quod ipsi
fuerunt aliquando episcopi. II. De apostolos pro Filipen-
sens depraecante. III. De manifestatione vinculorum
apostoli in universo preterito. IIII. De varietate praedicantium
Domini et de apostolo parato ad constantiam passionis ad gloriam et salutem.
V. De Domino, quod, cum in forma Dei esset formam servi accipiens factus oboedi-
ens qusque ad mortem crucis. VI. De sanctis, quod in bonis operibus non debe-
ant mormorare. VII. De fidelitate Thimotei et de neglegentibus